Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1575

1575.0

1575.

1575.1

Rebellio Ketingensium sub Petro Keting eorum capitaneo sed brevi confusi et occisi.

1575.2

Thomas comes Ormond rejecit omnes impositiones Coney et Lyvery ex patria sua.

1575.3

Pestilentia magna per Weixfordiam, Dublin, Naas, Athie, Carloug ac Leighlin-Pontem, ita quod civitas Dublin preter castra tantum fuit quasi depopulata, ut fenum et herbe nascebantur in plateis et valvis ecclesiarum.

1575.4

Henricus Sidney iterum deputatus, post discessum Wm. fitz Williams.


p.42

1575.5

No terme after Trinities day held at Dublin, pretextu infectionis epidimiae pestis, et archiepiscopus Dublin per totam provinciam fecit litanias et suffragia diebus Dominicis Mercurii et Veneris fieri contra pestem.

1575.6

Petrus Carew senior miles vir liberalis, strenuus, potens in armis, stature fortis, licet senex animosus tamen et belliger ex juventute, qui fortiter stravit plures in conflictu de Knockcownla de confederatis rebellium, conquestor Odronie in Lagenia et Corkybeig in Desmohown, dominus de Mohownsottrie in Anglia, obiit apud Rossam-Pontis in Hibernia, et sepelitur in ecclesia Trinitatis apud Waterfordiam ab antiquis vocatam Manapiam, qui in ultimo ejus eulogio per quinque episcopos approbato et insinuato confirmavit statum ffeofamenti, per eum antea ad usum Petri juvenis Carew et Georgii Carew (modo presidentis Momonie) et ad usum aliorum in Anglia ad numerum 15 personarum in toto; volens ut invicem secundum ordinem insertum succederent, si absque masculis de corporibus legitime sic procreatis vel procreandis successione dicesserint.