Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1541

1541.0

1541.

1541.1

Keadan alias Keadagh Mc Congall Mc Mealaghlen, rex ut vocabatur Laxie, interfectus fuit juxta Kylneyn per Donaldum Mc Cahil in festo Sancti Petri.

1541.2

Leonardus Gray deputatus hoc anno executus eo quod private tenuit familiaritatem cum Thoma Fitz Gerald rebelle, et eo quod promisit servitores ejus convertere ecclesiam cathedralem de Down in stabulam equorum, et quia non punivit suos propter spoliationem subditorum, et eo quod non eque ministravit justitiam postulantibus.

1541.3

Henricus 8. proclamabatur rex Hibernie.

1541.4

Antonius Sanctleger miles fit deputatus Hibernie, et per concordatum sub suis aliorumque de consiliis manibus in modum charte magne decrevit pro libertate et immunitate ecclesie Hibernicane, videlicet, quod maneria principalia episcoporum Hibernie, mansusque rectorum et vicariorum ubi habitant ipsimet, atque mansiones et glebe ecclesiarum valore annuo decem marcarum sterling non excedentes, fuisse et esse libera et exempta ab omnibus oppressionibus et impositionibus aliisque patrie usibus, coyney et livery, ut patet in archivis ecclesie Leighlen.