Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1420

1420.0

1420.

1420.1

Jacobus le Butler comes Ormonie, locum tenens domini regis in Hibernia, occidit plures de familia et terribili exercitu Ymoardha juxta Athy, et sol preter naturam dicitur et cronicis scribitur stetisse per spacium iij. horarum ita ad mirationem plurium et miraculose, et donec comes vicit hostes in marisco rubeo (redd foord) alias prato rufo de Athy, nec grunna alias quackmyre ibi obsistit, quin equites justiciarii currebant in prosecutione hostium sicut hostes.

1420.2

[lt ]!-check--[gt ]Arthurus more Mc Murcharda, ferax rebellis, cujus potentie omnes Lagenienses resistere non potuerunt, fuit demum per eundem comitem Ormonie devictus, et mitigatus adeo quod sese et suos confederatores gracie regali submisit.

1420.3

Thomas comes Desmond et Momonie obiit, et sepultus in civitate Rothmagens: vide infra in hac pagina annum verum.


p.29

1420.4

Comes Ormonie deputatus regis domavit O Bryens de Gailgaish, Burgos et Mc Bannanos in campo seu bellico conflictu juxta Sagelome, deinde Moardhos, O Geoghagan, Mc Mahonn et omnes Hibernicos inimicos in tribus mensibus, et durante hoc itinere et viagio ipse deputatus fecit ubique clerum cujuslibet patrie esse in solemni processione, bis qualibet hebdomada, orantes pro bono et felici statu ejusdem nobilis et aliorum pugnatorum contra dictos suos adversarios ceterosque reipublice dissipatores, utinam clerus hujus temporis Deum sic precibus devote invocarent, ut pugnatores crederent victoriam a Deo obtineri.