Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1419

1419.0

1419.

1419.1

4 Idus Maii. Donatus More Cavenagh Mc Murchardus principalis omnium Lageniensium capitaneus, quem nominarunt regem Lagenie, fuit captus et in Angliam missus, ubi per 7 annos fuit balinatus apud fabrum aurarium in Turre, et postea dimissus et destinatus in Hiberniam sub certa conditione. Of Balachillchovan that scept of Cavenaghs of the house of Mc Morrgh toke their names.

1419.2

Thomas le Butler germanus comitis Ormonie (qui vocabatur Thomas claudus) ivit in Franciam jussu regis Anglie, habens in suo conductu 100 equites Hibernicos ad suam electionem, qui applicans in Franciam versus Roone cremavit patriam in suo itinere, et depredavit et predam tam magnam duxit in campum regis erga noctem, adeo quod ubi solvebant mane xs. pro [gap: extent: two or three words] habuerunt quarterium seu armum bovile pro 1s. de nocte, sed post captionem civitatis licet ipse prius intravit secundum quosdam ibi obiit, secundum alios in Anglia per venenum mulieris, post reversum.