Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1320

1320.0

1320.

1320.1

Academia Dublin cum privilegiis universitatis a Johanne 22. papa erecta, Alexander Bignor archiepiscopus, ejusdem fundator, creavit iij. doctores sacre theologie, videlicet Willelmum Hardity, Henricum Cogie et Edmundum Bernardin, et unum doctorem decretorum nomine Richardum archdiaconum ecclesie Dublin, qui postea fuit cancellarius dicte universitatis et cetera; qui terminos suos tenuerunt et comendationes solemniter, quaequidem academia fuisse revocata non reperio, immo ut credo quod ipsa per negligentiam et propter defectum exhibitionis ruit.

1320.2

Johannes fitz John 2. comes Kildarie fit justiciarius Hibernie et anno sequenti Johannes Bremyngham comes de Louth fuit creatus justiciarius Hibernie.

1320.3

Edmundus Butler filius Theobaldi le Butler domini de Carrig Rosscrea apud London in vigilia exaltacionis Sancte Crucis, primus comes de Pincernis, qui vocabatur comes de Balygawran obiit, et vigilia Sancti Martini sepeliebatur apud Balygawran predictam.