Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Breves Hiberniae (Author: Thaddeus Dowling)

annal 1171

1171.0

A. D. 1171.

1171.1

Civitas Dublin fuit capta per Strangbo, et Dermitius rex ejusdem cives crudeliter punivit; eo quod patrem suum eorum ad tunc regem, in domo consilii existentem homicidio interfecerunt, et cum cane sepeliri fecerunt.

1171.2

Eodem anno, Midia et confines spoliantur per Dermitium igne et gladio, et Roderik monarcha decapitari fecit Conthurum filium regis Lagenie, quia pater ejus noluit expellere incursionem Britonum.