Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1332

1332.0

1332.

1332.1

Cecidit campanile Sancti Kannici, Kylkennie, et magna pars chori, vestibulum capellarum, et campanas, et meremium confregit, die Veneris, 11 Kal: Junii; unde horribile et miserabile spectaculum erat contuentibus.

1332.2

1332. Antonius de Lucy, justiciarius, in crastino Trinitatis collecto exercitu castrum de Clonmore reparavit et renovavit; et in principio autumpni immediate sequentis, castrum de Arclo reedificavit.

1332.3

Item, eodem anno, in festo Pii pape, die Sabbati Dublinie suspenditur dominus Willelmus de Brimegham, miles strenuus et bellicosus, miles audax et inperteritus.

1332.4

Eodem vero tempore, castrum de Bonrat (quod multorum judicio inexpugnabile videbatur); per O'Brein et Mc Nemare destruitur.

1332.5

1332. Fuit guerra inter Edwardum de Bayloyle et Scotos; et multi Scotorum, per ipsum et Anglicos sunt interfecti.

1332.6

Item, eodem anno, obiit in carcere Walterus de Burgo.

1332.7

Item, isto anno, post festum Omnium Sanctorum, comes Ormonie et Geraldini et Burgudini, cum populo communi guerram habuerunt, contra Bren O'Bren; et multos de suis occiderunt valde, et magnas predas ab eo et suis ceperunt.