Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1331

1331.0

1331.

1331.1

Die Lune in crastino Tiburcii et Valeriani, occiduntur de Mac Morchada et O'Brynnys juxta Weysfordiam, per illos de patria illa, plusquam ducenti.

1331.2

1331. Die Mercurii in vigilia beate Marthe beati Marci ewangeliste, occiduntur per O'Thohyl, dominus Philippus le Brit, et filius ejus, et unus templarius de Geraldinis, et alii valentes Anglici de patria, circiter 30.

1331.3

Item, eodem


p.23

anno, die Mercurii infra octavas Pentecostes Willelmus Haket apud Yorlys, cum aliis de patria interficerunt de hominibus Breyn O'Breyn, et aliis Hibernicis circiter 50, et ipse idem Willelmus eodem die et loco occiditur.

1331.4

Item, eodem anno, dominus Willelmus de Brimegham cum sua familia occupavit tenuit et mansit in sylva monachorum de Dowsky in estate, et ibidem dominus Eustathius le Poer die Mercurii in festo Gervasii et Prothasii desponsavit filiam Johannis de Brimegham, comitis de Lowht; et Sabbato proximo sequenti, interfecti sunt 9 de Rupensibus; inter quos interfectus fuit David filius David filii Alexandri de Fermoy et alii cum eis 19. Et captus est ..........[gap: extent: a few letters] filius Georgii de Rupe, gener domini Willelmi Brimegham de nupciis versus Fernegylan redeundo.

1331.5

Eodem anno venit dominus Antonius de Lucy, justiciarius in Hyberniam, circa festum Trinitatis.

1331.6

Item, circa idem tempus obiit Ricardus filius Thome, filius et heres comitis Kyldarie, etatis circiter 15 annorum.

1331.7

Item, eodem anno, in vigilia Alexandri confessoris, satellites Willelmi de Brimegham cum Cantitonensibus et Hibernicis, 24 homines de villa Thome et Jeriponte occiderunt, et mala multa in patria illa fecerunt isto anno.

1331.8

Item, eodem anno, scilicet 1331, Mauricius filius Thome comes Desmonie, et Willelmus de Brimegham die Lune, in festo Benedicti confessoris, pacem cum predicto Antonio justiciario, pro guerra sua fecerunt et tactis Evangeliis et Sanctorum reliquiis, ac Christi corpore adducto, juraverunt pacem et fidelitatem domino regi et populo de cetero servare. Multi etiam de secta eorum hoc tempore pacem gravi redemptione comparaverunt. Ubi proclamatum fuit, quod nulla de cetero pro morte Anglici redemptio et pax concederetur. Eodem die juxta Balligaveran occiduntur et capiuntur Cantonenses.

1331.9

Item, isto anno, circa festum Johannis Baptiste projecti sunt ad terram in portu Dublinie, juxta villam, multi et grandes pisces marini, ....[gap: extent: a few letters] et innumerabiles, quot non vidit etas hominum in Hibernia tunc viventium; erant in longitudine 40 pedum, quidam 30; ita quod quidam illorum vix nec virtute hominum, vel robore jumentorum de loco trahi poterant; et tante erant quidam altitudinis, ut duobus hominibus longis circa unum piscem stantibus, ex una et altera parte ventris neuter alterum videre poterat.

1331.10

Item, anno eodem, dominus Mauricius filius Thome, infra quindenam post pacem sibi concessam per eundem justiciarium, apud Limiricum est captus, et in custodia sua detentus; et vi. Kal. Martii apud Clonmele capiuntur per eundem domini Willelmus et Walterus Brimegham.

1331.11

1331. Die Lune in festo beati Hillarionis abbatis, occiditur Ricardus filius


p.24

Philippi O'Nolan, per Pincernam et suos consanguineos.

1331.12

Item, eodem anno, die Veneris, in festo beate Cecilie virginis, per dominum Nicholaum Waterfordensem episcopum, consecratum est novum cimiterium extra ecclesiam Fratrum Minorum Kylkenie.

1331.13

Item, 1331, circa festum Omnium Sanctorum, obiit Dublinie, Katerina de Burgo, uxor Mauricii filii Thome.

1331.14

Item, eodem anno, circa festum Lucie virginis, occiditur Jordanus Caunteton et alii de cognomine suo, per Brein de Nathyrlah.

1331.15

Item, hoc anno, dominus Willelmus de Burgo comes Ultonie cepit et incarceravit Walterum de Burgo et fratres ejus, in castro de Knockfergus.

1331.16

Item, eodem anno, natus est Jacobus, filius Jacobi le Botiller apud Kylkenniam, in festo beati Francisci.