Corpus of Electronic Texts Edition
Annalium Hiberniae Chronicon ad annum MCCCXLIX (Author: Friar John Clyn)

annal 1317

1317.0

1317.

1317.1

In Paschate, fuit magna congregatio magnatum Hibernie sub montem de Loddyn juxta Lymericum, contra Scotos; Scotis ex opposito apud castrum Conyl existentibus; et facti fuerunt ibi de Anglicis 6 milites; et in hyeme precedente dominus Ricardus de Clare tenuit magnam gardam apud Dernaht.

1317.2

1317. Dominus Rogerus de Mortuo Mari justiciarius factus, applicuit in Pascha apud Yohel, cum militibus 38, exiens de navibus fecit 2 milites; et applicans ad se dominum Johannem de Brimegham, dominum Nicholaum de Verdona, ejecit omnes de nacione et cognomine de Lacy ex Hybernia; et coegit fugere ad Scotiam in estate. Et occiduntur juxta Pontensem civitatem multi de Ultonia; quorum principalis fuit ubi de interfectis, Willelmus Savage.

1317.3

Hii autem et alii Ultonienses per Scotos extra patriam suam expulsi fuerunt; et Scotos insequentes per Mediam, Legeniam et Momoniam, non minus quasi quam Scoti preter combustionem et interfectionem populo terre dampnum intulerunt.

1317.4

1317. Capitulum Waterfordie.

1317.5

Item, facta strages magna exercitus domini Edmundi Pincerne in Hibernia per Donatum O'Karwyll, ubi interficiuntur circa ducenti.

1317.6

Item, Rogerus de Mortuo Mari fecit Johannem Brimegham militem, et alios tres vel 4.