Anno Domini mcccxlv.
Septimo die Junii commune Parliamentum, Dublin, ad quod non venit Dominus Mauritius Filius Thome, Comes Dessemonie.
Item, Dominus Radulphus de Ufford, Justiciarius Hibernie post festum Beati Johannis Baptiste, cum vexillo Regis, sine tamen assensu majorum terre,
Item, dictus Justiciarius in partibus Momonie existens, Domino Willelmo Burton, militi, duo brevia contulit, quorum unum dictus Willelmus traderet Domino Mauricio Filio Thome, Comiti Kildarie, in quo continebatur, quod sub forisfactura omnium terrarum suarum manu forti in Regis et sui auxilium celeriter ad eum veniret; in alio autem brevi continebatur quod dictus Dominus Willelmus dictum Comitem Kildarie caperet, et captum incarceraret. Dominus autem Willelmus videns quod hoc effectui debito per se non poterat mancipari verbis subornatis suasit dicto Comiti cum fuerat parando se cum suo exercitu et exercitum colligendo ad Justiciarium antedictum quod ante suum recessum de terra ad Consilium Regis Dublin veniret, et de unanimi eorundem consilio sic ageret, quoad terrarum suarum custodiam in sua absentia, quod si ex tunc mali aliquid terris suis ipso absente contigeret, Consilio Regis imputaretur et non sibi. Comes igitur fidem adhibens verbis militis, et nullam prodicionem estimans in hac parte, disposuit se Dublin venire. Quo igitur veniente, et prodicionem penitus ignorante, ac ipso in Scaccario unacum aliis de Consilio Regis in consilio sedente, subito proditiose per dictum Willelmum attachiatur, seu arrestatur, et capitur, et ad Castrum ejusdem civitatis ducitur et incarceratur.
Item, dictus Justiciarius partes Oconnill in Momonia, et partes Kernigie, cum suo exercitu, intravit, et duo castra Comitis Dessemonie, scilicet, castrum de Ynyskysty, et castrum de Insula proditiose cepit, in quo castro de Insula capto, milites in eodem castro existentes,
Item, dictus Comes Dessemonie, cum quibusdam aliis de suis militibus, per dictum Justiciarium exulantur.
Hiis igitur factis, Justiciarius antedictus de Momomonia cum suis ad suam consortem, tunc pregnantem, apud Kilmaynan, que est juxta Dublin, commorantem, rediens mense Novembris, preter illa que contra laicos extiterant facta, quosdam illorum indictando et incarcerando, et eos bonis suis spoliando; verum viros ecclesiasticos, tam sacerdotes quam clericos nonnullos, indictari fecit et indictatos cepit et incarceravit, ac pecunias non modicum ab iisdem extorsit.
Item, concessiones terrarum illarum, videlicet, quos prius eis de terris privaverat, et diversis contulit, ut dictum est, necnon et literas super concessis sic per eum et sigillo Regio sigillatas, revocavit, et illas ab eis cepit, et fregit et penitus adnullavit.
Item, omnes manucaptores dicti Comitis Dessemonie numero viginti sex, tam Comitum quam baronum et militum et aliorum de terra quorum nomina sunt hec, videlicet, Dominus Willelmus de Burgo, Comes Ultonie, Dominus Jacobus le Botiller; Comes Ormonie, Ricardus le Tuyt, miles, Nicholaus de Verdon, miles, Mauricius de Rupe Forti, miles, Eustacius le Pover, miles, Geraldus de Rupe Forti, miles, Joannes filius Roberti le Pover, miles, Robertus de Barry, miles, Mauricius Filius Geraldi, miles, Joannes de Wellesley, miles, Walterus Lenfaunt, miles, Ricardus de la Rokell, miles, Henricus Traharn, miles, Rogerus le Pover, miles, Joannes Lenfaunt, miles, Rogerus le Pover, miles, Matheus Filius Henrici, miles, Ricardus le Walleys, miles, Edwardus de Burgo, miles, filius Comitis Ultonie, David de Barry, Willelmus Filius