Corpus of Electronic Texts Edition
Annales Hibernie ab anno Christi 1162 usque ad annum 1370 (Author: John Pembridge)
Annal M1297
Anno Domini mccxcvii.
M1297.1
Dominus Edwardus, Rex Anglie, transfretavit in Flandriam manu armata contra Regem Francie propter guerram inter eos motam,
p.327
ubi post graves expensas et altercationes quedam forma pacis inita inter eos in hac conditione quod se supponerent ordinationi Domini Pape. Hinc inde missi fuerunt certi nuncii ad Curiam Romanam. Sed Rege Edwardo existente in Flandria, Willelmus de Walleis, cum magno exercitu, per commune consilium Scotorum venit ad pontem de Strivelin, et dedit bellum contra Dominum Johannem Warrene, in quo bello ex utraque parte multi corruerunt, multique erant submersi. Sed discomfitura erat super Anglicos. Quo facto commoti sunt omnes Scoti, tam Comites quam Barones, contra Regem Anglie. Et mota fuit discordia inter Regem Anglie et Rogerum Bigod, Comitem Marescallum, et cito post concordaverunt. Et Sanctus Lodovicus, filius Regis Sicilie, Archiepiscopus Colonie, Frater Minor, obiit. Et filius et heres Regis de Maliagro, id est Marortcarum, intravit Ordinem Fratrum Minorum ad informationem Sancti Lodovici, qui dixit: Vade et fac sic.
M1297.2
Item, in Hibernia combusta fuit Lechilnia, cum aliis villis, per Hibernicos de Slemergi.
M1297.3
Item, Calwagh Ohanlan et Yvegus MacMaghon interficiuntur in Urgalia.