I here give the whole of the First Chapter from the Latin text of 1501 for purposes of comparison with the Gaelic. Regimen Sanitatis est triplex, Conseruatiuum, Preseruatiuum et Reductiuum ut innuit Hali tertia particula Tegni can. 19. Conseruatiuum competit sanis, Preseruatiuum neutris, Reductiuum egris. Sed Preseruatiuum nominatur Conseruatiuum ut dicit Haly tertia particula Tegni (téchnés) commento 55. Dico ergo quod Conseruatio fit per similia unde tertia particula Tegni Si vis conservare crasim qualem concepisti similia similibus offeras. Corpori ergo temporato debent dari omnia similia in gradu et forma. Sed corpori lapso lapsu naturali debent dari similia in forma sed non in gradu propter inclinationem quam habent ad lapsum ut dicit Auicen.. 6.o Colliget ultra medium lib. cap. de regimine complexionum malarum. Si dicas similia non patiuntur a similibus sibi dicit Auicen. libro primo, fen 2.a capitu de signis complexionis Dico quod membra agunt a tota specie in cibum et ideo dico quod digestio fit a tota specie membri per calidum tanquam per instrumentum sicut dicit Auer. 5.o Colliget de stomacho structionis quod in minori tempore dissolvitur ferrum quam in igne a toto specie. Sic dico in proposito vel dico quod a similia non fit passio in rebus inanimatis sed in rebus animatis bene potest fieri. Corpora ergo lapsa regantur cum similibus in forma quando ipsa sunt in temperamento eis debito sed non in gradu quia gradus debet esse remissior in cibo quam in corpore nutriendo. Et debit talis regi per cibum medicinalem quia per cibum absolute complexio temperata absolute regi debet dicit Haly tertia particula Tegni in commento illius Calidiora calidioribus indigent adjutoriis quod lapsum corpus vel calidum ab equalitate per duos gradus debet regi cum calidis in primo gradu vocat frigidum, quia calidum remisse frigidum est in ore medici. Et ideo aliqui errando dicunt ex Haly quod calida debent conservari cum frigidis; hoc est falsum. Tamen preservari possunt cum frigidis remissis et in gradu remissioribus quam sit corpus preservandum. Sed reductio debet esse perfecte in opposito latere in eodem gradu. Hic tamen sciendum quod calida debent regi per remisse calida et frigida per remisse frigida et sicca per remisse sicca, etcetera. Sicut melancolica cum remisse frigidis et siccis remisse et hoc est cum calidis et humidis non absolute sed respectu complexionis melancolice. Sicut Commentator Dama. particula quinta asso. commento 67 quod vinum est calidum et siccum tamen respectu melancolie est calidum et humidum. Sic dico in proposito quod ita complexio flegmatica debet regi per frigida remisse et humida et hoc est per calida et sicca remisse. Si tamen complexio flegmatica sit lapsa lapsu accidentali ad frigitatem et humiditatem tunc debet regi per calida et sicca intensa et hoc est reducere. Consideranda tamen sunt in regimine sanitatis, qualitas, quantitas, ordo, tempus anni, hora prandendi, consuetudo, et etas. De qualitate cibi iam dictum est quia debet esse similis vel in gradu et forma vel in forma licet non in gradu quia ut dixi prius remisse calidum vocatur frigidum a medico et simile est frigidum frigido. Et cum hoc vinum omne calidum et ideo non est intelligendum quod frigida sint similia corpori humano nisi frigida in remisso gradu, quae sunt calida in ore medici.
| From Regimen Sanitatis (Author: [unknown]), p.17 MS page/column 1/1 (Section .) | Corpus of Electronic Texts Edition Close footnote |