Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 292

292. Ziucra:
Zuccara calida est et humida temperate in i gradu. Habet virtutem humectandi et relaxandi.’’

CI

Sicut acetositas cholere acumen extinguit, sic dulcedo qui rei acetose est contraria, regit et auget choleram rubeam.’’

Ysaac

Durum et album zuccarum ... cuius usus in multis est necessarius, ut pote in confeccionibus medicinarum acute febricitantibus et in sirupis. Et nota quod zuccarum multum valet sicientibus viantibus oblatum cum non habeant liquorem in calida regione, et prodest ptisicis et consumptis asmaticis positura in cibo et potibus eorum, resumit enim eorum extenuationem et lubricat siccitatem.’’

CI (Erlangen)

Electuarium dulce quod valet podagricis arteticis paraliticis

p.441

sciaticis nefreticis calculosis colicis yliacis:
Recipe
spice
zinciber
piperis longi
ana dragmas iii,
cinamomi
gariofili
piretri
ana dragmas v,
masticis
rose
sal gemme
maratri
carpobalsami
petrosilini
spice celtice
ana dragmam i,
saxifrage
xilobalsami
granorum solis
carui
macedonici semen
brusci
cardamomi
macis
galange

p.442

sparagi
hermodactilis
ana dragmas ii,
diagridii dragmas iii,
turbit
polipodii
ana dragmas iiii,
zuccare libram et semis,
mel quod sufficit.
Conficiatur more electuarii suave. Est gustu suavius. Laxat et satis. Humores innaturales purgat. Potest addi nucis muscati dragmas v, ambre dragmas iiii.’’

Antidotarium Nicolai


p.443

An Irish Materia Medica


p.444