Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 289

289. Ydor:
De aqua. Physici videntur esse concordati, maxime Hippocrates et Galienus, quod aqua sit composita in prima compositione de duabus


p.439

qualitatibus simplicibus, id est frigiditate et humiditate; proinde nullum dat nutrimentum corporibus humanis nec augmentum, nisi composita cum variis cibariis fuerit. Aqua enim quia frigida est et humida naturaliter et essentialiter et non ad aliarum rerum comparationem necessario nullum dat nutrimentum calide et sicce complexioni, quia contraria est et repugnat omnibus calidis et siccis naturaliter. Quod cum ita sit, necesse est in eis operetur nihil nisi secundum quod operatur contrarium contrario et actio cuiuslibet contrarii non est rei sibi contrarie augmentativa vel nutritiva, sed repugnativa et destructiva; sicut videmus aquam igni resistere, albedinem nigredini. Aqua enim ignem extinguit, ignis vero aquam calefacit; cum frigiditate et sui humectatione refrigerat et extinguit caloris extranei naturalis acumen. Similiter albedo vult albam reddere nigredinem et nigredo nigrescere albedinem ... Palam est ergo aquam nullum dare nutrimentum corporibus. Preterea dicimus aquam esse simplicem et corpora nostra composita et simplex non operatur in composito sicut compositum in compositum. Simplex enim composito dissimile, compositum composito simile; compositum suum simile crescere facit, simplex autem e converso facit illud decrescere. Nutrimentum nihil aliud est quam cibi assimilatio in corporibus edentium, quia simile est potestate. Sed aqua non est nutribilis, quia neque potestative neque accidentaliter est similis calori et siccitati nostri corporis. Nullum habens colorem nec saporem nec odorem nec fetorem, quia color, sapor et odor significant quattuor compositiones qualitatum ab actione nature compositas in corporibus. Non ergo debet habere saporem, colorem neque odorem, quia si hec habeat significat aliam rem in ea esse adunatam.’’

Ysaac


p.440