Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 280

280. Uinum:
Vinum bonum dat nutrimentum corpori, sanitatem reddit et custodit si sic accipiatur secundum quod oportet. Digestabilem confortat virtutem, non solum in stomacho, verum etiam secundam que est in epate. Physici concordati sunt quod impossibile sit actionem virtutis digestive confortari absque caloris naturalis fortitudine. Neque ullus cibus invenitur aut potus qui adeo fit naturalis caloris confortativus et augmentativus prout vinum propter familiaritatis consortium ... eius calor similis est calori naturali. Cito convertitur in naturalem et mundissimum sanguinem. Turbidum clarificat sanguinem et aditus totius corporis maxime venarum aperit, tenebrosam fumositatem tristiciae generativam a corde expellit, totiusque corporis membra corroborat. Non solum sua bonitas in corpore ostenditur, sed etiam in anima operatur, facit enim illam oblivisci tristiciam et angustiam, datque sibi leticiam, confortat eam ad investigandam subtilem ac difficilem rem, eique tribuit solicitudinem et audaciam. Necesse est ut sit conveniens omnibus etatibus temporibus et regionibus, tamen cum sumptum fuerit secundum vim et consuetudinem bibentis et quod natura ferre poterit. Quia videmus adulescentulos et pueros quandam vini quantitatem sustinere, iuvenes vero et viros maiorem. Decrepitis autem licet eis optimum esse videatur ad confortanda corpora eorum ... multominus tamen quam iuvenes tolerant vini quantitatem propter defectionem eorum capitis et suorum nervorum molliciem. Actio ergo vini non eodem modo operatur in senibus sicut in iuvenibus pueris et adolescentibus. In senibus vero est secundum


p.437

medicinam quia calor vini repugnat eorum frigiditati; in iuvenibus vero est secundum cibum quia vini natura iuvenum naturis similis est; adolescentibus et pueris est secundum cibum et medicinam quia calor eorum naturalis licet substantialiter fit fortis nondum tamen est in perfectione propter abundantiam eorum humiditatis proinde vinum naturali calori dat augmentum et nutrimentum. Si multum et purum fuerit, convenit in hyemali tempore et frigida regione. In estate vero calidaque regione vini paucitas multumque commixti necessario congruit, corpora enim refrigerat et humectat propter aquam que cum eo mixta est. Diversitas enim vini generaliter est triplex: aut enim recens unius anni vel parum post; aut vetus a quattuor usque ad septem transiens annos; aut mediocre .i. a duobus usque ad quattuor. Recenti vero est calor in primo gradu unde pertinet frigiditati et humiditati, idcirco ceteris est nutribilius. Malos generat humores ... et ventositatem stomachi et intestinorum. Unde Galienus: Vinum quodcunque recens fuerit, non habet vim ducendi cibum per corpus. Vetus autem vinum quod transit usque ad septem annos vel plus calidum est et siccum in iii gradu et habet quiddam amaritudinis. Huiusmodi vinum parum nutrit, citoque caput ascendit et mentem percutit propter sue punctionis acumen, maxime si multum ex eo bibatur et parum aque ibi misceatur propter hoc igitur caveant illud nervos debiles habentes et qui sensus acutos habuerint; magnum enim eis prestat nocumentum nisi tantam in suis corporibus habeant humiditatem que bene resistat vini acumini. Vinum vero inter novum etvetus mediocre est bonum. In hac mediocritate vinum consistens dicitur calidum et siccum in secundo gradu proinde huiusmodi vinum eligatur.’’

Ysaac


p.438