Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 276

276. Uiola:
Viola frigida est in primo gradu, humida in fine secundi. Per biennium servatur. Melius est tamen si de anno in annum renovetur.


p.433

De ipsis viridibus fit zucharum violaceum et oleum violaceum.160 Oleum violaceum fiat hoc modo: viole decoquantur in oleo et colentur. Sed sirupus violaceus sic fit: viole in aqua coquantur et ex colatura et zuccaro fiat sirupus. Vel sic et melius est, viole dimittantur in aqua per noctem et fiat sirupus. Vel, de oleo violaceo etiam sic quod melius est: decoquantur et colentur et colature recentes addantur et sic dimittantur per xv dies ad solem et coletur. Valet contra discrasiam totius corporis. Inunctum super timpora et frontem et dolorem ex calore removet. Nota etiam quod viola virtutem habet leniendi161 et humectandi refrigerandi et relaxandi. Herba ipsa contrita super calidum apostema posita in principio valet. Fomentatio ex aqua decoctionis ipsius circa pedes et frontem in acutis febribus162 somnum provocat. Et nota quod sirupus violaceus magis debet decoqui quam rosaceus; aliter enim corrumperetur.’’

CI


    1. ‘‘Crapula discutitur bibitis, capitisque gravedo
      Olfactu solo vel si caput inde coronas.
      Purpuream violam dicunt curare caducos.
      Radices violae cum mirrha tunde crocoque,
      Hoc inflammatis oculis apponito nocte;
      Contritis foliis violae cum melle perungens
      Ulcera sanabis capitis; si iungis acetum
      Et cataplasma facis cedet collectio quaevis.
      Illius curat elixatura tumorem
      Matricis, tepida si saepe fovebitur illa.
      Illius semen cum vino menstrua purgat.
      ... superaddas;
      Hocque modo calidam dicunt sedare podagram.

      p.434

      A stomacho choleram rubeam potata repellit
      Herba virens violae vel flos siccusve recensve,
      Morbos de cholera rubea vel sanguine factos,
      Mollibus in costis aut in pulmonibus ipsis,
      Sedat si mixto potabitur amne recenti;
      Infantum tussim sic et suspiria sedat,
      Auribus infusum sonitum fugat atque dolorem.
      Lumbricos necat infusum bibitumve vel unctum.
      Os capitis ictu fuerit si forte plicatum
      In tantum, ut linguae patiens amiserit usum,
      Fac prius hanc violam cum vino sumere tritam.’’

MF