Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 275

275. Ueruena, herba Ueneris, peristeron:

    1. ‘‘Verbenam Ierobotanum Peristereonque

      p.432

      Appellant Graeci;   
      Pestiferos morsus curat superaddita trita
      Cum vino (renovanda quidem per quatuor ista
      Est medicina dies); oris bene vulnera purgat
      Illius succus tepidus si volvitur ore.
      Glutinat herba recens vulnus superaddita trita,
      Occurrit cunctis cum vino sumpta venenis.
      Quae furit alternis febris accedendo diebus
      Pellitur hac, tribus assumptis radicibus eius
      Cum totidem foliis potetur aqua resoluta
      Ista prius, patiens quam frigus sentgiat ullum;
      Hocque modo febribus quartanis illa medetur,
      Bis binis foliis cum tot radicibus haustis.
      Hanc herbam gestando manu si quaeris ab aegro:
      Dic, frater, quid agis? bene si responderit aeger,
      Vivet, si vero male, spes est nulla salutis.
      Plinius affirmat, hanc omnibus esse salubrem
      Visceribus, lateris morbis, iecorisque querelis,
      Pectoris et vitiis.    
      Herbam cui nomen foliis de mille dedere
      Betonicamque pari Verbenae pondere iunge,
      Haec mixta potentur aqua, nullum medicamen
      Utilius credunt illis, quos calculus angit.’’

MF