Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 274

274. Uernix, bernix, elasia:
Bernix calida est et sicca in tertio gradu. Est autem gumi cuiusdam arboris. Cuius tres sunt species, quedam autem est subcitrini coloris, quedam subrufi, quedam subalbidi. Quecunque species sit dummodo est clara et lucida est eligenda. Virtutem habet conglutinandi ... clarificandi et conservandi, quod satis patet, quoniam pictores super alios colores ponunt ipsam ut melius luceant et alios colores conservet. Contra vomitum colericum fiat emplastrum ex pulvere eius et olibano et albumine ovi et furcule pectoris superponatur. Contra fluxum sanguinis e naribus, pulvis confectus.’’

CI