Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 266

266. Triticum:
Secundum sui naturam substantialem triticum in primo gradu calidum est et humidum et siccum mediocre. Diversitatum tritici secundum tempus nascentie .. aliquando quippe moderatum est tempus atque vernale, equale etiam in calore et humiditate ... Si moderato triticum nascatur in tempore, in quantitate et qualitate perfectum erit. Diversitatum tritici pro vetustate ac novitate sui modi sunt triplices. Vetustum


p.429

siquidem ac longi temporis triticum siccum est et parum nutrit, ad digerendum etiam durum, quum cum accidentalem eius humiditatem aeris penitus calor exhauriat, naturalem quoque plurimum subtrahit. Si autem sit medium ut videlicet neque vetus sit neque novum, humiditas pro tempore inter multam et paucam media est. Novum e contra brevisque temporis propter humiditatem simul ac viscositatem terre humidum est atque viscosum, densum, digeri durum et inflativum, ventositatem et rugitum faciens ventris. Panis ex eo factus calidior est, calor eius in secundo gradu adipiscitur id ex calore ignis et coctione. Ius enim de eius farina confectum purgativum est pectoris et pulmonis eorumque lenit asperitatem. Idem facit si ptisanum faciamus sicut de ordeo fieri solet, et plus ordeaceo ad tussim et sputum et fluxum sanguinis valet. Et si coquatur cum oleo et duro superponitur apostemati dissolvetur. Cum aqua et ruta si coquatur et mamille superliniatur dure propter lactis coagulationem interius, in molliciem duricies commutabitur. Temperata cum succo iusquiami et cataplasmate ex ea super nervos facto humores nocivos descendere prohibet. Granum masticatum cum saliva hominis apostemati quod ex rabidi canis morsu contingit superpositum morbum fugat. Diversitas grani secundum terram ubi nascitur ... Quod in crassa igitur et pingui nascitur granum crassum est et pingue ... nutribileque existit. Quod in macra et sicca ... est macrum et siccum ... minusque nutrit. Fermentum ... calorem habet parvum et frigiditatem unde subtilem habet virtutem humores corporis ex interioribus extrahendi. ’’

Ysaac