Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 261

261. Saluia:
Salvia calida est in primo gradu sicca in ii. Sola folia eius medicine competunt et viridia et sicca, sed viridia magis, per annum servari possunt.155 Cuius duplex est maneries scilicet silvestris que eupatorium dicitur et est magis diuretica et domesticum que sic appellatur. Domestica magis consumit et confortat. Virtutem habet dissolvendi et attrahendi. Et inter herbas maxime confortat nervos sicut inter species castoreum. Contra paralisim et epilepsiam valet vinum decoctionis salvie. In vino decocta et cataplasmata super partem paraliticam multum valet. Similiter et pulvis eius in cibis positus. Fomentum ex aqua decoctionis eius factum stranguriam dissuriam solvit et matricem mundificat. Ad excitandum appetitum cum stomacus malis humoribus crudis et indigestis repletur fiat salsamentum ex salvia petrosellino et aceto et modico pipere multum confert.’’

CI


    1. ‘‘Pellit abortivum, lotiumque et menstrua purgat,
      Trita venenatos curat superaddita morsus,
      Crudas vulneribus (quae multo sanguine manant)
      Apponas tritam, dicunt retinere cruorem.
      Cum vino succus tepidus si sumitur eius,
      Compescit veterem tussim laterisque dolorem,
      Pruritus vulvae curat virgaeque virilis,
      Si foveas vino fuerit quo Salvia cocta.’’

MF


p.427