Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 249

249. Sol secium, sbonsa solis, ?eliotropia, sicorea, ingcuba, uerucaria:
Sponsa solis, eliotropia, intuba, cicorea, solsequium, dionisia idem est. Calida est et sicca. Est autem viridis multe efficacie. Exsiccata parve vel nullius virtutem habet resistendi veneno. Contra morsum venenatorum animalium ponatur super morsum succus eius et etiam bibitus valet. Herba etiam cocta et comesta solvit opilationem splenis et epatis.’’

CI


Ipsa eliotropium est quam Latini intubam vel verrucariam vocant, eo quod verrucas extinguat ex aqua potata, vel cathaplasmate vice imposita verrucas abstergere adfirmant.’’

Rufinus from Dioscorides.


Si pistatur et sucus eius extrahatur et detur in potu, statim liberat de antrace vel carbunculo et potest addi de zucaro delicatis.’’

Rufinus


p.422