Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 247

247. Sdrusium:
Strucium calidum est et siccum in ii gradu. Idem est quod cauliculus agrestis.’’

CI


    1. ‘‘Struthion, Ostrutium, quod vulgi more vocatur,
      Vim calidam siccamque tenet.’’

MF


Virtutem habet dissolvendi, extenuandi, diureticam.’’

CI


    1. ‘‘    Radix fugat eius cum vino morbos iecoris,
      si trita bibatur,    
      Ictericos sic sumpta iuvat, splenisque tumorem
      Durum, quem Graeci sclirosim dixere, repellit.’’

MF


Fomentum ex aqua decoctionis eius menstrua educit. Emplastrum pectini et virge suppositum urinam provocat.148 ’’

CI


    1. ‘‘Menstrua sic lotiumque movet tussique medetur.
      Acri cum vino si iungitur atque polenta
      Illius succus, lepras emundat inunctas.
      Hoc etiam succo, iuncto cum polline quod dant
      Hordea, curatur (ut dicunt) pustula quaevis,
      Si superaddideris emplastri more dolori.
      Ictericis succus mire medicabitur eius,
      Hunc si nare trahant lacti mixtum muliebri.’’

MF


Contra litargiam ... succus vel semen eius in succo rute et forti aceto bulliant in sacello parumper et idem posterior capitis pars, scilicet occipitium, prius abraso bene, et inde fricentur bene nares.’’

CI


p.421