Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 242

242. Saturateia, utimbra:

    1. ‘‘Thymbra solet Graece dici, Satureia Latine,
      Illi sicca minus vis est, sed fervida valde.
      Provocat urinam cum vino et menstrua sumpta,
      Pellit abortivum, muliebris viscera purgat.
      Illius pulvis cum cocto melle subactus
      Et mansus (vel cum vino si sumitur idem)
      Pectoris humorem pellit per sputa tenacem.
      Quod si cum vino mel iungitur et piper illi,

      p.418

      Non modicum veneris succendere dicitur ignem.
      Est quidam morbus letargus nomine dictus,
      Oppositum medici quem dicunt esse frenesi,
      Quod vetat haec somnum, somno gravat hic nimis aegrum,
      Hoc tam letali somno depressus aceto
      Thymbram commiscens foveat caput inde frequenter,
      Sic vitium pigri poterit depellere morbi.
      Si desit thymus pro thymo ponere Thymbram
      Praecipiunt medici, quia vis est aequa duabus.’’

MF