Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 241

241. Scamonia:
Scamonea calida est et sicca in tertio.’’

Avicenna


Diagridium est species titimalli. Scamonea autem principaliter coleram, secundario flegma et melancoliam purgat. Nota quod in dosi sufficiunt ii vel ad plus iii in lb. i et semis. Potest dari delicatis sine molestia et timore, quibusdam etiam acute febricitantibus.’’

CI


Destruit appetitum cibi.’’

Avicenna


Quia etiam violenter ducit et quia multam facit abominationem, nunquam per se datur. Lac effluens colligitur in vasis parvis, quod soli exponitur et desiccatur et in substantiam diagridii transmutatur. Ex subtilitate sua et etiam viscositate villis stomaci adheret.’’

CI


Est inimica stomacho et epati. Facit nauseam.’’

Avicenna