235. Rubia maior, uarencia
Rubea calida est et sicca in secundo gradu. Alia maior que maiora habet folia et maioris est efficacie. Habet autem virtutem confortandi ... et diureticam. Contra stomachi debilitatem et epatis relaxationem detur vinum decoctionis eius et masticis. Valet etiam emplastrum factum ex pulvere eius exsiccato et mastice et cera et oleo. Ad menstrua provocanda et fetum mortuum et secundinam educendam radix quantumcumque grossa potest haberi radatur exterius et superponatur, si vero inungatur melle superaspergatur pulvis scamonee predictos effectus melius consequitur. Aqua decoctionis eius si caput abluatur inde capillos reddit rubeos.
CI (Erlangen)