Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 233

233. Reubarbrum:
Reubarbarum calidum est et siccum in secundo gradu. Reu aliud barbarum quod in Barbarie regione invenitur ut in India ... aliud est ponticum et dicitur ponticum quia in Ponto insula reperitur, vel quia habet ponticum saporem. Reubarbarum ut quidam dicunt radix est cuiusdam arboris et reperitur quasi quedam tuberositas. Est autem eligendum quod in suo genere grave est et non perforatum et cum frangitur interius habet quasi quasdam venulas distinctas, hinc rufas, hinc subalbidas, hinc croceas. Servatur per iii annos, non ultra; virtutem habet


p.413

purgandi coleram principaliter, et diureticam. Contra medium et minorem emitriteum et simplicem et duplicem tertianam in aqua decoctionis seminis citrulli melonis cucumeris et cucurbite resolvantur tamarindi et cassie fistule in colatura, postea ʒ ii reubarbari pulverizati per noctem mane coletur et detur pueris, senibus et pregnantibus. Contra calefactionem epatis et splenis ex calida causa. Contra yctericiam detur cum trifera Saracenica et cum succo scariole. Reuponticum: cerotum factum ex pulvere eius et oleo rosaceo vel communi et cera valet contra debilitatem stomachi. Pulvis eius datus cum melle lumbricos occidit.’’

CI


p.414