Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 232

232. Rosmarinus:
Rosmarinus calidus est et siccus, excessus eius non determinatur ab auctoribus146 in gradibus. Folia et flores usui competunt medicine, flos autem dicitur antos, unde fit electuarium quod dicitur diantos. Flores per annum servantur, similiter et folia. Habet autem virtutem confortandi ex aromaticitate sua, dissolvendi ex caliditate, abstergendi, mundificandi et consumendi ex siccitate. Contra sincopim et cardiacam passionem detur diantos cum vino decoctionis eius. Contra debilitatem et frigiditatem cerebri fiat decoctio eius in vino, patiens cooperto capite fumum recipiat. Contra humiditatem uve, vinum vel acetum cum decoctione eius gargarizetur. Contra dolorem stomaci et intestinorum ex ventositate detur vinum decoctionis eius et cimini. Contra stranguriam et dissuriam flores vel saltem folia in vino decocta pectini cataplasmata prosunt. Ad menstrua provocanda et matricem mundificandam et ad conceptum adiuvandum, fiat fomentum circa pudenda ex aqua decoctionis eius. Mulieres Salernitane etiam flores in oleo muscelino decoquunt et decoctos sibi supponunt.’’

CI