Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 230

230. Quercus:
Quercus que Grece appellatur hedris. Omnes partes huius arboris virtutem stipticam habent. Folia vero faciunt ad vulnera recentia, si tonsa cathaplasma imposueris. Faciunt etiam ad profluvium mulierum et ad eos qui sanguinem reiciunt et ad dissentericos vel ad ventris fluxum. Omnes partes huius arboris virtutem stipticam habent; plus vero membrana que sub cortice sunt vel infra grandes nimium stiptice creduntur esse.’’

Rufinus