Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 223

223. Polipodium:
Polipodium calidum est in tertio gradu, siccum in secundo. Herba est similis filici que supra quercus crescit, et super muros et lapides. Melior vero est que crescit super quercus. Virtutem habet ... purgandi flegma principaliter, secundario melancoliam. Contra quotidianam et iliacam passionem. Illius pulvis conteratur et fiat decoctio eius ... et in tali aqua fiat iuscellum. Competenter ponitur in medicinis et decoctionibus flegmaticis et melancolicis. Sanis vero datur ad preservationem. Et nota quod in decoctione polipodii debet poni aliquod exclusivum ventositatum, ut est anisum et semen feniculi cimini, quia polipodium solum humidum est cum multa ventositate. Contra ... dolorem artheticum et ad conservationem sanitatis talis sit usus eius: conteratur semis vel i ad plus ut143 sit multum laxativum et fiat decoctio eius aque cum prunis et violis ... addito semine feniculi vel anisi in multa quantitate et addito zuccaro et tunc colatura ipsa mane vel sero detur patienti.’’

CI