Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 218

218. Petrosilium:
Petrosilinum calidum et siccum est in secundo gradu. Est autem duplex, domesticum et agreste, quod sinonum dicitur. Semina precipue competunt usui medicine. Semina collecta in magna efficacia per v annos servantur. Virtutem habet diureticam. Herba etiam ipsa in cibis posita digestionem confortat. Ventositatem excludit, quia eam consumit et attenuat. Contra easdem causas ... valet contra quas paucedanum i.e. Contra opilationem epatis et splenis stranguriam dissuriam detur vinum vel aqua decoctionis eius.140’’

CI