Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 216

216. Ordium:
Ordeum frigidum est et siccum. Ordeum mundatum decoquatur in aqua donec accedat ad aliquantulum spissitudinem et talis aqua optima est. Ex ordeo multa fiunt que competunt usui medicine scilicet ptisana, farina et polenta et far.138 Farina optimus cibus est febricitantibus. Contra calida apostemata in principio ad repercussionem materiei fiat emplastrum eius ex farina et aceto et est repercussivum. Ad maturationem eorum conficiatur cum vitello ovi. Ad frigida apostemata maturanda fiat emplastrum ex farina eius et pice liquida et farina et terbentina vel melle, optimum est.’’

CI


Galienus ordeum ceteris granis nutribilius est. Rufus vero triticum inquit et ordeum sunt nutribiliora ceteris et laudabiliora; nutribilius tamen est triticum. Nec arbitreris horum disputationes sibi esse contrarias, Galienus dixit accidentaliter, Rufus vero intellexit substantialiter ac naturaliter.’’

Ysaac


Pultes que ex farina ordei et aqua fiunt fiant sic. Ordeum bene mundatum in mola ponitur et teritur. Mola aliquantulum sublevata ut quasi grossam operetur substantiam. Farina diu cocta in aqua optimus cibus est ... laborantibus spiritualium apostemate.’’

CI

139
Hoc valet ad ... corpusque humectandum; sperma auget.’’

Ysaac


p.405