Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 214

214. Ouua:
Ova sunt ad equalitatem tendentia sed eorum albumen ad frigiditatem et vitellus ad caliditatem et ambo sunt humida precipue albumen. In ipsis est stipticitas et proprie in vitello eorum assato. Meliora ex eis (ova) sunt ova galline recentia. Ova vero anatis et similium sunt mali humoris. Eorum autem albumen sedat dolores mordicativos. Meliora eorum sunt sorbilia cocta in aqua. Sunt tardioris digestionis et plurimi nutrimenti. Conferunt asperitati pectoris et gutturis sorbilia ex eis et tussi et pleuresi et ethice et raucedi vocis ex caliditate et stricture anhelitus et sputo sanguinis proprie cura sorbetur vitellus eorum tepidus. Cocta sicut sunt in aceto prohibent fluxum ventris et dysenteriam.’’

Avicenna