Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 213

213. Opoponax:
Oppoponacum: Opos enim Grece succus Latine. Ponac herba est. Succus ponac: in tempore estivo finditur radix et terra remota. Calidum est et siccum in tertio gradu. Pillule facte ex gutta eius valent contra asma frigidum simpliciter date vel cum ovo sorbili. Ad idem aliud optimum in succo marubii ponatur per noctem, in mane resolvatur in


p.403

eodem succo, post coletur et addatur mel et fiat quasi emplastrum. Contra ydropisim ex flegmati et frigora periodicarum febrium in succo sambuci corticum iaceat per noctem, addito zuccaro detur patienti. Fumigium factum ex eo valet contra litargiam. Ad menstrua et ad fetum mortuum educendum et secundinam fiat suppositum ex eo pessarium etiam inde factum dissolutum tamen in oleo muscelino addito succo arthemisie plus valet. Oppoponacum cum melle et absinthio datum lumbricos occidit.’’

CI