Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 212

212. Olibanum:
Olibanum calidum est et siccum in secundo gradu. Est autem olibanum idem quod thus, scilicet gumi cuiusdam arboris iuxta Alexandriam nascentis ... nascitur etiam iuxta Damascum. Eligendum est illud quod album est et clarum. Virtutem habet confortandi ... et etiam consolidandi et constringendi. Diu servatur. Contra fluxum lacrimarum et dolorem dentium ex fluxu humorum a capite ... fiat emplastrum circa timpora ex pulvere eius et vino albo et albumine ovi. Contra relaxationem uve masticetur olibanum, talis masticatio prohibet fluxum humorum a capite ad spiritualia. Inveniuntur etiam quasi pillule inter olibanum et ex his dentur iii vel v ad digestionem et contra acidam eructuationem valent eedem pillule. Ad confortandum matricem et mundificandum ipsam et conceptum adiuvandum fiat fumigium ex eo. Pulvis olibani confectus cum vino aliquantulum calefiat et panni intincti ... Vel superius ad mamillas gracilandas cum aceto conficiatur pulvis olibani et panni intincti sepe mamillis superponantur.’’

CI


S. v. Thus Lumina clarificat.’’

MF