Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 211

211. Nux longa:
Amygdale dulces sunt calide et humide in medio primi gradus. Amygdale amare calide sunt et sicce in fine secundi gradus. Unde Galienus, habent, inquit, amygdale amaritudinem sensui occultam propter sui saporitatem. Earum actio velut nuces corporum nutritiva; sunt dure tamen ac grosse substantie; digestioni inobedientes propter sue unctuositatis egestate; neque stomacho ecu (?) nuces sunt nocive. Pectoris renumque sordes mundificant; urinam provocant; epatis oppilationem reserant. Ideoque amare dantur per medicinam, dulces vero pro cibo dantur. Quarum quippe oleum melius est quod ab eis extrahitur, quia earum corpus durum est. Sed si superficietenus excorticentur esuique dentur digestibiliores fiunt, maxime si cum melle aut zuccara accipiantur. Amygdale autem virides sunt tenuiores et laudabiliores propter earum aquositatem. Porro si virides priusquam cortices habeant elixentur et edantur, gingivas confortabunt, stomachique calorem refrigerabunt. Amygdale amare ... extenuant perforant et sunt diuretice, grossorum et viscosorum humorum dissolutive, unde pectus mundificant et pulmonem ex humore phlegmatico, oppilationem splenis et epatis aperiunt, grossam ventositatem habitam in colon intestino dissolvunt, urinam provocant, renum ac matricum


p.401

sordes mundificant, et etiam constipationem aperiunt. Que quidem interiore cortice ablato si pistate in vulvam mittantur, menstrua potenter educunt. Rursus a corporibus putridos expellunt humores, ventris dolorem mitigant, somnum inducunt. Quibus etiam cum amido et menta potui datis omni cum celeritate sanguinis fluxum coarctant. Si cum sapa potentur urine difficultatem dissolvunt, lapidem omnino frangunt, et si cum aceto temperentur faciei lentigines abstergunt, potate etiam cum vino diuturne febri mitigationem prestant.’’

Ysaac


p.402