Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 209

209. Nux magna:
Calida est in tertio sicca in principio secundi. In ipsa est stipticitas plurima et folia et cortex ipsius omnia sunt stringentia fluxum sanguinis, Cum melle et ruta confert torsioni nervorum. Eius oleum confert herpeti estiomeno et herisipile et fistulis in partibus oculi. Ex omnibus quidem speciebus nucis dixit Alcanzi fieri emplastrum mammille apostemose et proprie ex regali magna.’’

Avicenna


Corticum vero sive frondium sive arboris unum exagium cum vino esui datum strangurie optime subvenit. Si cum aceto potetur repugnat febribus rigorem habentibus.’’

Ysaac


Est cum ficubus et ruta medicina omnibus venenis.’’

Avicenna


Que tunc manducate cito in humorem convertuntur cholericum. Calidum vero habentibus stomachum prestant ustionem, in cholericumque mutantur humorem.’’

Ysaac


Masticata medulla eius ponitur super apostema melancholicum ulcerosum et confert.’’

Avicenna