Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 206

206. Napeum, sinapium:
Sinapi

    1. ‘‘Quartus ei gradus est in vi sicca calidaque.
      Maior vis eius in semine dicitur esse.
      Extrahit humores viscosos extenuatque.
          urinam et menstrua purgat.
      Illo nam capitis strictura resolvitur omnis.
      Utile tot causis quoniam cataplasma Sinapis
      Saepius a medicis variatur conficiendo,
      Dicam qualiter hoc fieri iubeat Menemachus:
      In mortariolo tritum bene pone Sinapis
      Semen, iungatur huic panis candida mica,
      Sic ut tertia sit panis pars iuncta Sinapi,
      His ficus siccas et mel iungas et acetum,
      Aetatis quantum vel morbi causa requirit,
      Nam quo plus ficus siccae vel mellis habebit,
      Ille sinapismus tanto solet acrior esse,
      Debilior, quo plus panis mittes et aceti.

      p.397

      Infuso faciunt oleum de semine quidam,
      Utile lumborum vitiis, stupidis quoque nervis.
      Exprimitur succus tenero de caule Sinapis,
      Quem siccum mandens dentis tormenta fugabis,
         adips tundendo vetusto
      Commixtum scrophas disperget, si superaddas.
      Cum ficu tritum capiti superaddere raso
      His qui letargum patiuntur, magna medela est.
      Semen contritum melli coniunge vel uncto
      Istud alopeciis iuvat unguen saepe fricando.
      Hoc quoque curatur manso periodica febris,
      Antea quam diri veniat commotio morbi.’’

MF