Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 199

199. Mandragora:
Mandragora frigida est et sicca. Excessus eius non determinatur ab auctoribus; cuius due sunt species, masculus scilicet et femina. Quidam dicunt feminam formatam esse ad formam mulieris, masculum ad formam viri, quod falsum est. Cortex radicum colligitur, per quattuor annos servatur in multa efficacia. Virtutem habet constringendi infrigidandi aliquantulum mortificandi; virtutem ymotoicam habet .i. soporiferam. Ad somnum provocandum ... pulvis eius conficiatur cum lacte mulieris et albumine ovi, cataplasmetur fronti et timporibus. Contra dolorem capitis folia eius trita supra timpora patientis ponantur. Contra calida apostemata fiat inunctio in principio, repercutit materiam ... vel saltem eius pulvis cum succo alicuius herbe frigide.’’

CI