Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 197

197. Muscus:
Muscus calidus est et siccus in ii gradu. Muscus est quedam humiditas que in apostematibus quorundam animalium reperitur. Sunt autem in India ... et capriolis sunt similia, in quorum inguinibus sunt quedam concavitates in quibus colliguntur humiditates ad ipsa apostemata. Triplex est eius maneries, est autem muscus qui omnino niger est ... et est niger ad subnigrum colorem accedens ... et est subruffum ... qui laudabilissimus est. Contra sincopim et totius corporis debilitatem ... detur simpliciter cum vino. Virtutem habet confortandi ex aromaticitate, dissolvendi consumendi ex qualitatibus suis. Contra debititatem131 cerebri et matricis precipitationem naribus applicetur. Ad conceptum impeditum ex frigiditate adiuvandum supponatur cum trifera magna. Ad idem muscus resolvatur in oleo muscelino et bombix intincta supponatur. Contra fetorem oris masticetur parum et predictum fetorem palliat. Contra fetorem subassellarum qui hircus dicitur illiniantur subasselle et bene fricentur et bene palliat.’’

CI