Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 193

193. Mirtuis:
Mirtus vel mirta frigidus est in primo gradu, siccus in secundo. Quanto recentiores flores et folia tanto meliores. Post maturitatem fructus collecti in magna efficacia per biennium servantur ad solem desiccati, folia autem diutius. Virtutem habet constringendi ex ponticitate, confortandi ex aromaticitate. Contra vomitum et fluxum ventris et profluvium mulieris ex debilitate virtutis contentive vel ex humorum acumine. Ex fructibus vero contritis vel ex pulvere eorumet albiumine ovi fiat emplastrum circa os stomaci contra vomitum; propter profluvium circa pectinem et renes.128 Fiat fomentum circa inferiora ex aqua pluviali decoctionis foliorum eius propter fluxum et ad dissinteriam et profluvium. Dentur fructus ipsi ad comedendum, vel succus expressus detur, vel fiat succus ex succo eorum addito zuccaro optimus est contra predicta. Sed si non habes zuccarum appone mel.’’

CI