Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 186

186. Mel:
Mel calidum est in primo gradu, siccum in secundo. Mel aliud domesticum, aliud silvestre. Est autem mel domesticum quod fit a rusticis qui quedam ligna componunt in quibus apes colligunt, et tale mel album et subrufum est .... Est autem et aliud mel silvestre quod aticum dicitur; illud in silvis reperitur. Album in frigidis, rubeum ponendum est in calidis medicinis. Mel conservat et mundificat. Per c annos servatur. Unde in medicinis ponitur ut semper amaritudo reprimatur mellis dulcedine et ut vis ipsius medicine ad profundum


p.387

membrorum attrahatur cum pulveribus etiam miscetur ut in sua efficacia conserventur. Contra frigidos humores in stomaco detur mulsa, scilicet confectio ex melle et aqua, et cum aqua abstergit et dissolvit. Contra pannum faciei et etiam post partum, ʒ ii camphore et iiii ʒ nitri cum melle conficiantur et sint ita per iii dies; post vero inungetur facies; valet etiam ad idem et ad faciem clarificandam lotura facta ex aqua et melle. Suppositorium factum in febribus mel supra testam uratur, ut aliquantulum denigretur et tunc appone pulverem salis et commisca et pone super lapidem et informa ad modum digiti et suppone.’’

CI


p.388