Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 182

182. Mala granata:
Malorum granatorum ... alia acetosa et illa sunt frigida et sicca. Virtutem habent constringendi. Contra vomitum colericum et dissinteriam.’’

CI

Ex quattuor partibus composita sunt [cortex, caro, liquor, grana], que tamen omnes sunt stiptice. Habet etiam proprium quod in oculis ictericorum stillatus citrinum abiicit ab eis colorem, propterea ablato cortice maligranati omnia acetosa pistentur; et succus extractus cum melle coquatur, et quandam unguenti similitudinem habeat; valet ad unguium oculorum expulsionem, purificatque aciem a grossis viscosisque humoribus.’’

Ysaac

Succus eorum ... potest dari ... febricitantibus ex colera ... fit enim ex succo et zuccaro sirupus ad modum sirupi acetosi ... quidam


p.385

dicunt talem sirupum oxizacaram ... oxizacara fit ex aceto et succo. Contra fluxum menstruorum supponatur pulvis confectionis cum succo sanguinarie vel plantaginis. Contra fluxum sanguinis de naribus imponatur pulvis solus cum succo sanguinarie.’’

CI