Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 181

181. Manna:
Manna calida est et humida temperate. Dicunt quod sit succus herbe quod falsum est. Est autem ros qui super herbas diureticas cadit in quadam parte Grecie et Indie. Habet virtutem depurandi et mundificandi sanguinem. Unde valet contra acutas febres ex colera. Alii sophisticant sine melle ex zuccaro et liquiricie pulverizate et melle et quoddam durum efficiunt quod [manne] assimilatur.125 Si ex succo liquiricie sophisticate fuerit ... valet contra acutas febres factas ex colera. Nihil autem dulcius manna pura. Debet eodem modo parari quo cassia fistula.’’

CI