Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 179

179. Mas:
Macis calidus est et siccus in secundo gradu. Dicunt autem quidam quod macis est cortex qui reperitur circa nucem muscatam in quo continetur nux ut in sua capsula. Habet autem virtutem confortandi ... dissolvendi, consumendi. Est autem eligendus macis qui est subrufus ... et habens acutum saporem .... per x annos servatur. Contra indigestionem ex frigiditate stomachi multum valet vinum decoctionis eius. Ad cerebrum depurgandum a superfluis humoribus macis masticetur et in ore teneatur. Contra debilitatem stomachi et epatis ex frigiditate et leucoflegmantiam et iliacam passionem et contra vitium spiritualium et asma ex viscoso flegmate fit optimum remedium: fiat decoctio macis in succo feniculi et in fine decoctionis addatur modicum vini, coletur et colatura patienti detur. Fiat etiam hoc emplastrum quod optimum est contra debilitatem stomachi ex frigiditate ... ex pulvere macis et masticis, ana, et oleo rosaceo, cera. Contra cardiacam passionem pulvis macis in cibis et potibus valet.’’

CI