Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 173

173. Lilium:
Lilium calidum est et humidum in primo gradu.’’

CI

    1. ‘‘Eius radicis bulbus, quae lilia profert,
      Sub prunis tectus iuncto quoque tritus olivo
      Prodest usturis mire superadditus ignis,

      p.380

      Et melius roseum sibi si iungatur olivum;
          combustaque membra iuvantur.
      Pingui porcino decoctus idem vel olivo
      Reddere posse pilos membris narratur adustis.
      Cum vino potum nocuum purgare cruorem
      Per ventrem dicunt et sic prodesse lieni.
      Praecisis nervis tritus cum melle medetur
      Expressus succus foliorum, mixtus aceto
      Et melli coquitur sic, mellis sint et aceti
      Ut geminae partes, praedicti quinque liquoris;
      Ad desiccandas nihil est magis utile plagas,
      Inque cicatricem ducit licet inveteratas
      Elixus bulbus et cerotis bene mixtus.
      Illitus asseritur sudorem posse movere,’’

MF

Contra splenis duritiem radix lilii in multa quantitate cum branca ursina et radice enule vel evisci ponatur in vino et oleo per 15 dies postea decoct. coletur, et in colatura addita cera et oleo fiat unguentum.’’

CI (Er. )