Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 172

172. Lisium:
Licium calidum est in primo gradu siccum in secundo. Quidam dicunt esse gumi quod falsum est sed est succus herbe. In principio estat is colligitur ... et desiccatur ... per v annos potest servari.
Appellatur licium alio nomine oculus lucens lucidus123 quia reddit oculos lucidos. Contra maculam oculi licium pulverizetur subtiliter et conficiatur cum aqua rosacea et ... pulvis solus vel confectus cum aqua rosacea oculis imponatur. Contra fixuras lingue et labiorum et oris ulcera pulvis licii ... cum aqua rosacea conficiatur et ulcera illiniantur. Probatum est satis a multis Salernitanis. Ex licio valet suppositorium in acuta febre quia multum desiccata stercora dissolvit. Contra vitium matricis informetur suppositorium ex trifera magna et superaspergatur pulvis licii et quando superflui humores abundant in matrice valet quia purgat et desiccat et manat. Contra lentigines fiat inunctio ex licio et cerusa in eadem quantitate simul pulverizatis.’’

CI