Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 166

166. Lansiolata:
Arnoglosa frigida est et sicca in secundo gradu. Utilis est ad desiccandum vulnera et mundificandam putredinem eorum. Repugnat etiam sacro igni. Abstergit calida. Succus eius datus quartanariis ante duas horas accessionis valet.’’

CI

    1. ‘‘Herbam, quae nostra lingua Plantago vocatur,
      Hanc Arnoglossam Graecus vocat, est quia linguae
      Aguinae similis foliis. Plantaginis huius
      Sunt geminae species, et maior prima vocatur,
      Altera vero minor, quam vulgo lanceolatam
      Dicunt, quod foliis (ut lancea) surgit acutis.

      p.377

      Eius potatum depellit sperma secundas.
      Si via longa pedum movet, ut fit saepe, dolorem,
      Acri cum vino superaddita trita iuvabit.
      Cum passo succus bibitur si saepius eius
      Vesicae variis fertur succurrere morbis.’’

MF

Omnem calorem qui est ex ignis ustione refrigerat.’’

CI