Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 163

163. Lapasium acutum:
Lapacium calidum est et siccum in tertio gradu. Est autem triplex scilicet, lapacium acutum ... et herba efficax est.’’

CI

    1. ‘‘Unde quidem stomachum confortat sumpta, soletque
      in stomacho clausum per ructus pellere ventum,
      Sumptaque sicut olus fertur restringere ventrem.
      Pruritus mordax scabiesque cutis laceratrix
      Illius tepido cedunt apozimate fota.
      Eius saepe tepens si coctio gargarizetur
      Uvas sedabit tumidas dentisque dolorem.
      Haec dysentericos potu iuvat et ciliacos.
      Cum vino vel aqua radicum coctio facta,
      Menstrua restringit potu, lapidesque repellit.’’

MF

Contra scrophulas novellas fiat emplastrum ex lapacio acuto et assungia simul tritis. Contra scabiem succus lapatii acuti oleum nucis et pix liquida ... competens scabiei. Ad apostemata maturanda lapacium rotundum tritum et in oleo decoctum vel assungia superponatur. Ad rumpendum superponitur lapacium acutum predicto modo. Contra splenis duriciem succus lapacii acuti ... et addita cera et oleo fiat unguentum. Contra leucoflegmantiam fiat confectio ex succo lapacii acuti ii et ʒ ii esule addito melle fiat aliquanta decoctio et detur


p.375

patienti. Contra lumbricos valet succus eius datus cum melle. Contra flegma abundans in cerebro succus eius cum succo rute in modica quantitate naribus iniiciatur. Crispelle lacte ex lapacio valent asmaticis.’’

CI


p.376