Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 161

161. Lactuca:
Lactuca temperate frigida et humida est.’’

CI

    1. ‘‘Unde potest nimius haec mansa levare calores,
      Et praestabit idem superaddas si bene tritum.’’

MF


p.373

Ad somnum provocandum semen eius conficiatur cum lacte mulieris et albumine ovi et fiat emplastrum circa timpora. Semen eius frigidius est ipsa herba; herba usui ciborum competit, semen vero medicine. Iudicatur tamen ab auctoribus omnium herbarum esse temperatissima quia bonum sanguinem generat et copiam lactis. Cibis colericis competens cocta vel cruda comesta. In febribus multum valet elixa vel cruda. Cocta in æceto addito croco solum valet contra opilationem splenis et epatis. Ad somnum provocandum semen eius conficiatur cum lacte mulieris et albumine ovi et fiat emplastrum circa timpora. Pulvis etiam seminis cum lacte datus somnum provocat.’’

CI

    1. ‘‘Utilis est stomacho, somnum dat, mollit et alvum.
      Cum vino bibi tum fluxum quoque reprimit alvi,
      Ut quidam dicunt oculis caligo creatur
      His, quibus assiduo fuerit cibus eius in usu.’’

MF

Somnum provocat. Idem facit febricitantibus datum cum aqua. Contra calida apostemata in principio conficiatur pulvis eius cum oleo rosaceo et superponatur.’’

CI