Corpus of Electronic Texts Edition
An Irish Materia Medica (Author: Tadhg Ó Cuinn)

subsection 160

160. Lacc:
Caprarum vero lac est temperatum et lac ovium est grossum valde. Et lac vaccinum est pinguius et grossius. Lac melius est quod ex ubere suggendo bibitur, aut sicut mulgetur. Confert habentibus complexionem calidam et siccam cum in ipsorum stomachis non est cholera. Lac preterea non est bonum ulceribus. Et lac quidem nocivum est habentibus apostemata intrinseca. Non est conveniens habentibus sodam. Aliquod nocet phlegmaticis. Lac facit evenire tenebrositatem visus ... Verumtamen cum mulgetur in oculo confert opthalmie. Decoctum vero et in quo extincti sunt carbones et calefactum cum lapidibus ignitis et laminis ferri procul dubio ventrem constringit. Et illud de quo extractum est butirum est bonum solutioni cholerice.’’

Avicenna